

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 9: Versus 23
Dicebat autem.Quae ad fidem Dominicae nativitatis vel passionis pertinent, solis seorsum discipulis aperuit, sed haec ad omnes.Abneget semetipsum.Nisi quis a seipso deficiat, ad eum qui super se est non appropinquat: et novitatem ad quam vocatur, non apprehendit, nisi mactet vetustatem, in qua natus fuit; et cum cessat a vitiis exquirat etiam virtutes, unde subjungitur: